Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pro 28:1  fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
Pro 28:2  propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
Pro 28:3  vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
Pro 28:4  qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
Pro 28:5  viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
Pro 28:6  melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
Pro 28:7  qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
Pro 28:8  qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
Pro 28:9  qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
Pro 28:10  qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
Pro 28:11  sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
Pro 28:12  in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
Pro 28:13  qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
Pro 28:14  beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
Pro 28:15  leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
Pro 28:16  dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
Pro 28:17  hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
Pro 28:18  qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
Pro 28:19  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
Pro 28:20  vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
Pro 28:21  qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
Pro 28:22  vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
Pro 28:23  qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
Pro 28:24  qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
Pro 28:25  qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
Pro 28:26  qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
Pro 28:27  qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
Pro 28:28  cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti



List of Articles
번호 분류 제목
31 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01
30 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
29 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03
28 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04
27 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05
26 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06
25 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07
24 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08
23 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
22 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10
21 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11
20 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12
19 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13
18 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14
17 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15
16 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16
15 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17
14 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18
13 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
12 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20
11 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21
10 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22
9 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
8 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24
7 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25
6 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26
5 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
» Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28
3 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29
2 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30
1 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소