Pro 18:1 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
Pro 18:2 non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
Pro 18:3 impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
Pro 18:4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
Pro 18:5 accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
Pro 18:6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
Pro 18:7 os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
Pro 18:8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
Pro 18:9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
Pro 18:10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
Pro 18:11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
Pro 18:12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
Pro 18:13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
Pro 18:14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
Pro 18:15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
Pro 18:16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
Pro 18:17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
Pro 18:18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
Pro 18:19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
Pro 18:20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
Pro 18:21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
Pro 18:22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
Pro 18:23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
Pro 18:24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater
Proverbs