Pro 17:1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
Pro 17:2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
Pro 17:3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
Pro 17:4 malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
Pro 17:5 qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
Pro 17:6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
Pro 17:7 non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
Pro 17:8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
Pro 17:9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
Pro 17:10 plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
Pro 17:11 semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
Pro 17:12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
Pro 17:13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
Pro 17:14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
Pro 17:15 et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
Pro 17:16 quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
Pro 17:17 omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
Pro 17:18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
Pro 17:19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
Pro 17:20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
Pro 17:21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
Pro 17:22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
Pro 17:23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
Pro 17:24 in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
Pro 17:25 ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
Pro 17:26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
Pro 17:27 qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
Pro 17:28 stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
Proverbs