Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pro 16:1  hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
Pro 16:2  omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
Pro 16:3  revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
Pro 16:4  universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
Pro 16:5  abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
Pro 16:6  misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
Pro 16:7  cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
Pro 16:8  melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
Pro 16:9  cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
Pro 16:10  divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
Pro 16:11  pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
Pro 16:12  abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
Pro 16:13  voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
Pro 16:14  indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
Pro 16:15  in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
Pro 16:16  posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
Pro 16:17  semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
Pro 16:18  contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
Pro 16:19  melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
Pro 16:20  eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
Pro 16:21  qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
Pro 16:22  fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
Pro 16:23  cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
Pro 16:24  favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
Pro 16:25  est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
Pro 16:26  anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
Pro 16:27  vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
Pro 16:28  homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
Pro 16:29  vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
Pro 16:30  qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
Pro 16:31  corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
Pro 16:32  melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
Pro 16:33  sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur



List of Articles
번호 분류 제목
31 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01
30 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
29 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03
28 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04
27 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05
26 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06
25 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07
24 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08
23 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
22 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10
21 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11
20 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12
19 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13
18 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14
17 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15
» Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16
15 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17
14 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18
13 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
12 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20
11 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21
10 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22
9 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
8 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24
7 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25
6 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26
5 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
4 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28
3 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29
2 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30
1 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소