Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pro 13:1  filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
Pro 13:2  de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
Pro 13:3  qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
Pro 13:4  vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
Pro 13:5  verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
Pro 13:6  iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
Pro 13:7  est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
Pro 13:8  redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
Pro 13:9  lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
Pro 13:10  inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
Pro 13:11  substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
Pro 13:12  spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
Pro 13:13  qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
Pro 13:14  lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
Pro 13:15  doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
Pro 13:16  astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
Pro 13:17  nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
Pro 13:18  egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
Pro 13:19  desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
Pro 13:20  qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
Pro 13:21  peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
Pro 13:22  bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
Pro 13:23  multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
Pro 13:24  qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
Pro 13:25  iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis



List of Articles
번호 분류 제목
31 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 01
30 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 02
29 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 03
28 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 04
27 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 05
26 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 06
25 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 07
24 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 08
23 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 09
22 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 10
21 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 11
20 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 12
» Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 13
18 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 14
17 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 15
16 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 16
15 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 17
14 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 18
13 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 19
12 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 20
11 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 21
10 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 22
9 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 23
8 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 24
7 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 25
6 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 26
5 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 27
4 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 28
3 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 29
2 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 30
1 Proverbs Latin Vulgata, Proverbs, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소