The Proverbs of Solomon
Pro 10:1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
Pro 10:2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
Pro 10:3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
Pro 10:4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
Pro 10:5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
Pro 10:6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
Pro 10:7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
Pro 10:8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
Pro 10:9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
Pro 10:10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
Pro 10:11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
Pro 10:12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
Pro 10:13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
Pro 10:14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
Pro 10:15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
Pro 10:16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
Pro 10:17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
Pro 10:18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
Pro 10:19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
Pro 10:20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
Pro 10:21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
Pro 10:22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
Pro 10:23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
Pro 10:24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
Pro 10:25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
Pro 10:26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
Pro 10:27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
Pro 10:28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
Pro 10:29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
Pro 10:30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
Pro 10:31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
Pro 10:32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
Proverbs