Trust in the Lord with All Your Heart
Pro 3:1 fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
Pro 3:2 longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
Pro 3:3 misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
Pro 3:4 et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
Pro 3:5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
Pro 3:6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
Pro 3:7 ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
Pro 3:8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
Pro 3:9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
Pro 3:10 et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
Pro 3:11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
Pro 3:12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
Blessed Is the One Who Finds Wisdom
Pro 3:13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
Pro 3:14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
Pro 3:15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
Pro 3:16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
Pro 3:17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
Pro 3:18 lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
Pro 3:19 Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
Pro 3:20 sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
Pro 3:21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
Pro 3:22 et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
Pro 3:23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
Pro 3:24 si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
Pro 3:25 ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
Pro 3:26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
Pro 3:27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
Pro 3:28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
Pro 3:29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
Pro 3:30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
Pro 3:31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
Pro 3:32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
Pro 3:33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
Pro 3:34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
Pro 3:35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
Proverbs