Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 16:1 et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebeus

1Ma 16:2 et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens

1Ma 16:3 nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit

1Ma 16:4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin

1Ma 16:5 et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum

1Ma 16:6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum

1Ma 16:7 et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis

1Ma 16:8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem

1Ma 16:9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit

1Ma 16:10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace

1Ma 16:11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum

1Ma 16:12 erat enim gener summi sacerdotis

1Ma 16:13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos

1Ma 16:14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath

1Ma 16:15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros

1Ma 16:16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius

1Ma 16:17 et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis

1Ma 16:18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa

1Ma 16:19 et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona

1Ma 16:20 et alios misit occupare Hierusalem et montem templi

1Ma 16:21 et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici

1Ma 16:22 ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere

1Ma 16:23 et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius

1Ma 16:24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum


List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01
15 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02
14 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03
13 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04
12 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05
11 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06
10 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07
9 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08
8 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09
7 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10
6 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11
5 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12
4 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13
3 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14
2 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15
» 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소