Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 13:1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam

1Ma 13:2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum

1Ma 13:3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus

1Ma 13:4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus

1Ma 13:5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis

1Ma 13:6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis

1Ma 13:7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos

1Ma 13:8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui

1Ma 13:9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus

1Ma 13:10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro

1Ma 13:11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse

1Ma 13:12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia

1Ma 13:13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi

1Ma 13:14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos

1Ma 13:15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum

1Ma 13:16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum

1Ma 13:17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem

1Ma 13:18 quia non misit argentum et pueros propterea periit

1Ma 13:19 et mentitus est et non dimisit Ionathan

1Ma 13:20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant

1Ma 13:21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias

1Ma 13:22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin

1Ma 13:23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius

1Ma 13:24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam

1Ma 13:25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius

1Ma 13:26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos

1Ma 13:27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante

1Ma 13:28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus

1Ma 13:29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare

1Ma 13:30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem

1Ma 13:31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum

1Ma 13:32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra

1Ma 13:33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus

1Ma 13:34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti

1Ma 13:35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem

1Ma 13:36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem

1Ma 13:37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus

1Ma 13:38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis

1Ma 13:39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium

1Ma 13:40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax

1Ma 13:41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel

1Ma 13:42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum

1Ma 13:43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit

1Ma 13:44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate

1Ma 13:45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari

1Ma 13:46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas

1Ma 13:47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum

1Ma 13:48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem

1Ma 13:49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt

1Ma 13:50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus

1Ma 13:51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel

1Ma 13:52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia

1Ma 13:53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant

1Ma 13:54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris


List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01
15 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02
14 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03
13 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04
12 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05
11 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06
10 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07
9 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08
8 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09
7 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10
6 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11
5 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12
» 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13
3 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14
2 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15
1 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소