Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 12:1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam

1Ma 12:2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam

1Ma 12:3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam

1Ma 12:4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace

1Ma 12:5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis

1Ma 12:6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem

1Ma 12:7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est

1Ma 12:8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia

1Ma 12:9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris

1Ma 12:10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos

1Ma 12:11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum

1Ma 12:12 laetamur itaque de gloria vestra

1Ma 12:13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro

1Ma 12:14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis

1Ma 12:15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri

1Ma 12:16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam

1Ma 12:17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae

1Ma 12:18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec

1Ma 12:19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias

1Ma 12:20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem

1Ma 12:21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham

1Ma 12:22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra

1Ma 12:23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis

1Ma 12:24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum

1Ma 12:25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius

1Ma 12:26 et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte

1Ma 12:27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum

1Ma 12:28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis

1Ma 12:29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia

1Ma 12:30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum

1Ma 12:31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum

1Ma 12:32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam

1Ma 12:33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam

1Ma 12:34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam

1Ma 12:35 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea

1Ma 12:36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant

1Ma 12:37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha

1Ma 12:38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras

1Ma 12:39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem

1Ma 12:40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan

1Ma 12:41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan

1Ma 12:42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit

1Ma 12:43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi

1Ma 12:44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit

1Ma 12:45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni

1Ma 12:46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam

1Ma 12:47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt

1Ma 12:48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt

1Ma 12:49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae

1Ma 12:50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium

1Ma 12:51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt

1Ma 12:52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno

1Ma 12:53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim

1Ma 12:54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum


List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16
15 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15
14 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14
13 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13
» 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12
11 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11
10 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10
9 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09
8 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08
7 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07
6 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06
5 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05
4 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04
3 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03
2 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02
1 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소