Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 11:1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo

1Ma 11:2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset

1Ma 11:3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus

1Ma 11:4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam

1Ma 11:5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex

1Ma 11:6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic

1Ma 11:7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem

1Ma 11:8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala

1Ma 11:9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui

1Ma 11:10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere

1Ma 11:11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius

1Ma 11:12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius

1Ma 11:13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae

1Ma 11:14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius

1Ma 11:15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum

1Ma 11:16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est

1Ma 11:17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo

1Ma 11:18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra

1Ma 11:19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo

1Ma 11:20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas

1Ma 11:21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem

1Ma 11:22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato

1Ma 11:23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo

1Ma 11:24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius

1Ma 11:25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua

1Ma 11:26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium

1Ma 11:27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum

1Ma 11:28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta

1Ma 11:29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes

1Ma 11:30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum

1Ma 11:31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis

1Ma 11:32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem

1Ma 11:33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent

1Ma 11:34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum

1Ma 11:35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur

1Ma 11:36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus

1Ma 11:37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri

1Ma 11:38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius

1Ma 11:39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri

1Ma 11:40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis

1Ma 11:41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel

1Ma 11:42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum

1Ma 11:43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus

1Ma 11:44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum

1Ma 11:45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem

1Ma 11:46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare

1Ma 11:47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem

1Ma 11:48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem

1Ma 11:49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes

1Ma 11:50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem

1Ma 11:51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa

1Ma 11:52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius

1Ma 11:53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde

1Ma 11:54 post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema

1Ma 11:55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit

1Ma 11:56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam

1Ma 11:57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis

1Ma 11:58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream

1Ma 11:59 et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti

1Ma 11:60 et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice

1Ma 11:61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas

1Ma 11:62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum

1Ma 11:63 et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni

1Ma 11:64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam

1Ma 11:65 et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos

1Ma 11:66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium

1Ma 11:67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor

1Ma 11:68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso

1Ma 11:69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium

1Ma 11:70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus

1Ma 11:71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit

1Ma 11:72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt

1Ma 11:73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc

1Ma 11:74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem


List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16
15 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15
14 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14
13 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13
12 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12
» 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11
10 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10
9 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09
8 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08
7 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07
6 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06
5 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05
4 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04
3 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03
2 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02
1 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소