Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 10:1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic

1Ma 10:2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium

1Ma 10:3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum

1Ma 10:4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos

1Ma 10:5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius

1Ma 10:6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei

1Ma 10:7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant

1Ma 10:8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum

1Ma 10:9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis

1Ma 10:10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem

1Ma 10:11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt

1Ma 10:12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides

1Ma 10:13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam

1Ma 10:14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium

1Ma 10:15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt

1Ma 10:16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum

1Ma 10:17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens

1Ma 10:18 rex Alexander fratri Ionathae salutem

1Ma 10:19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster

1Ma 10:20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos

1Ma 10:21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa

1Ma 10:22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait

1Ma 10:23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui

1Ma 10:24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio

1Ma 10:25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem

1Ma 10:26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus

1Ma 10:27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum

1Ma 10:28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes

1Ma 10:29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis

1Ma 10:30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus

1Ma 10:31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint

1Ma 10:32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam

1Ma 10:33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum

1Ma 10:34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo

1Ma 10:35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa

1Ma 10:36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni

1Ma 10:37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda

1Ma 10:38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis

1Ma 10:39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum

1Ma 10:40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt

1Ma 10:41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus

1Ma 10:42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur

1Ma 10:43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant

1Ma 10:44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis

1Ma 10:45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea

1Ma 10:46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde

1Ma 10:47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus

1Ma 10:48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium

1Ma 10:49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos

1Ma 10:50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die

1Ma 10:51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens

1Ma 10:52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram

1Ma 10:53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius

1Ma 10:54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem

1Ma 10:55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum

1Ma 10:56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti

1Ma 10:57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo

1Ma 10:58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria

1Ma 10:59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi

1Ma 10:60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum

1Ma 10:61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex

1Ma 10:62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum

1Ma 10:63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione

1Ma 10:64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes

1Ma 10:65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus

1Ma 10:66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia

1Ma 10:67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum

1Ma 10:68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam

1Ma 10:69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem

1Ma 10:70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus

1Ma 10:71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum

1Ma 10:72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua

1Ma 10:73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi

1Ma 10:74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium

1Ma 10:75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam

1Ma 10:76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen

1Ma 10:77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum

1Ma 10:78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt

1Ma 10:79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte

1Ma 10:80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam

1Ma 10:81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum

1Ma 10:82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt

1Ma 10:83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent

1Ma 10:84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni

1Ma 10:85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum

1Ma 10:86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria

1Ma 10:87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa

1Ma 10:88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan

1Ma 10:89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem


List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16
15 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15
14 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14
13 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13
12 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12
11 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11
» 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10
9 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09
8 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08
7 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07
6 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06
5 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05
4 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04
3 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03
2 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02
1 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소