Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 9:1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis

1Ma 9:2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas

1Ma 9:3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem

1Ma 9:4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum

1Ma 9:5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi

1Ma 9:6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri

1Ma 9:7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est

1Ma 9:8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos

1Ma 9:9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus

1Ma 9:10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae

1Ma 9:11 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes

1Ma 9:12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis

1Ma 9:13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam

1Ma 9:14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde

1Ma 9:15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti

1Ma 9:16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo

1Ma 9:17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis

1Ma 9:18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt

1Ma 9:19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin

1Ma 9:20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos

1Ma 9:21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel

1Ma 9:22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde

1Ma 9:23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem

1Ma 9:24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis

1Ma 9:25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis

1Ma 9:26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat

1Ma 9:27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel

1Ma 9:28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae

1Ma 9:29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae

1Ma 9:30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum

1Ma 9:31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui

1Ma 9:32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere

1Ma 9:33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar

1Ma 9:34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem

1Ma 9:35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus

1Ma 9:36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea

1Ma 9:37 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna

1Ma 9:38 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis

1Ma 9:39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis

1Ma 9:40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum

1Ma 9:41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum

1Ma 9:42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis

1Ma 9:43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa

1Ma 9:44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius

1Ma 9:45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi

1Ma 9:46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum

1Ma 9:47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro

1Ma 9:48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem

1Ma 9:49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem

1Ma 9:50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris

1Ma 9:51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel

1Ma 9:52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum

1Ma 9:53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia

1Ma 9:54 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere

1Ma 9:55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua

1Ma 9:56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno

1Ma 9:57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus

1Ma 9:58 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte

1Ma 9:59 et abierunt et consilium ei dederunt

1Ma 9:60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum

1Ma 9:61 et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos

1Ma 9:62 et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam

1Ma 9:63 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit

1Ma 9:64 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas

1Ma 9:65 et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero

1Ma 9:66 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus

1Ma 9:67 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas

1Ma 9:68 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis

1Ma 9:69 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam

1Ma 9:70 et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem

1Ma 9:71 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius

1Ma 9:72 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius

1Ma 9:73 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel


List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01
15 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02
14 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03
13 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04
12 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05
11 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06
10 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07
9 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08
» 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09
7 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10
6 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11
5 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12
4 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13
3 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14
2 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15
1 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소