Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ma 6:1 et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

1Ma 6:2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia

1Ma 6:3 et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

1Ma 6:4 et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

1Ma 6:5 et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda

1Ma 6:6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

1Ma 6:7 et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

1Ma 6:8 et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

1Ma 6:9 et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

1Ma 6:10 et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

1Ma 6:11 et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea

1Ma 6:12 nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa

1Ma 6:13 cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

1Ma 6:14 et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum

1Ma 6:15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

1Ma 6:16 et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

1Ma 6:17 et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator

1Ma 6:18 et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

1Ma 6:19 et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

1Ma 6:20 et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

1Ma 6:21 et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel

1Ma 6:22 et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros

1Ma 6:23 nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius

1Ma 6:24 et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur

1Ma 6:25 et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

1Ma 6:26 et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

1Ma 6:27 et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos

1Ma 6:28 et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

1Ma 6:29 sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

1Ma 6:30 et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

1Ma 6:31 et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

1Ma 6:32 et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

1Ma 6:33 et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

1Ma 6:34 et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium

1Ma 6:35 et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant

1Ma 6:36 hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

1Ma 6:37 sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae

1Ma 6:38 et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius

1Ma 6:39 et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

1Ma 6:40 et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

1Ma 6:41 et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

1Ma 6:42 et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

1Ma 6:43 et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

1Ma 6:44 et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum

1Ma 6:45 et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

1Ma 6:46 et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

1Ma 6:47 et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis

1Ma 6:48 castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

1Ma 6:49 et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae

1Ma 6:50 et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

1Ma 6:51 et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

1Ma 6:52 fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

1Ma 6:53 escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant

1Ma 6:54 et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

1Ma 6:55 et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

1Ma 6:56 et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

1Ma 6:57 festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

1Ma 6:58 nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

1Ma 6:59 et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec

1Ma 6:60 et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

1Ma 6:61 et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

1Ma 6:62 et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro

1Ma 6:63 et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem


List of Articles
번호 분류 제목
16 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 16
15 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 15
14 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 14
13 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 13
12 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 12
11 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 11
10 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 10
9 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 09
8 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 08
7 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 07
» 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 06
5 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 05
4 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 04
3 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 03
2 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 02
1 1 Maccabees Latin Vulgata, 1 Maccabees, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소