Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 15:1 cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt

Jdt 15:2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium

Jdt 15:3 videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos

Jdt 15:4 et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent

Jdt 15:5 misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel

Jdt 15:6 omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum

Jdt 15:7 reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde

Jdt 15:8 hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum

Jdt 15:9 Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith

Jdt 15:10 quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia populi nostri

Jdt 15:11 quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum

Jdt 15:12 et dixit omnis populus fiat fiat

Jdt 15:13 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel

Jdt 15:14 porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo

Jdt 15:15 et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis


List of Articles
번호 분류 제목
16 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
15 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
14 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
13 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
12 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
11 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
10 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
9 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
8 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
7 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
6 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
5 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
4 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
3 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
» Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
1 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소