Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 10:1 factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo iacuerat prostrata Domino

Jdt 10:2 vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae

Jdt 10:3 et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se

Jdt 10:4 cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret

Jdt 10:5 inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est

Jdt 10:6 cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis

Jdt 10:7 qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius

Jdt 10:8 nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum

Jdt 10:9 et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat

Jdt 10:10 Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius

Jdt 10:11 factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis

Jdt 10:12 quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro

Jdt 10:13 hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius

Jdt 10:14 et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis

Jdt 10:15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum

Jdt 10:16 hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam

Jdt 10:17 cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis

Jdt 10:18 dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus

Jdt 10:19 videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum

Jdt 10:20 et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo


List of Articles
번호 분류 제목
16 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
15 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
14 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
13 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
12 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
11 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
10 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
9 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
8 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
» Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
6 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
5 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
4 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
3 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
2 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
1 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소