Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 9:1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens

Jdt 9:2 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem

Jdt 9:3 et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae

Jdt 9:4 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti

Jdt 9:5 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti

Jdt 9:6 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tuos armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum

Jdt 9:7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos

Jdt 9:8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos

Jdt 9:9 sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis et in contis in sagittis suis et in lanceis gloriantur

Jdt 9:10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi

Jdt 9:11 erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui

Jdt 9:12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur

Jdt 9:13 capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae

Jdt 9:14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum

Jdt 9:15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum

Jdt 9:16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio

Jdt 9:17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem

Jdt 9:18 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat

Jdt 9:19 et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te


List of Articles
번호 분류 제목
16 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
15 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
14 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
13 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
12 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
11 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
10 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
9 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
» Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
7 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
6 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
5 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
4 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
3 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
2 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
1 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소