Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 5:1 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent

Jdt 5:2 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon

Jdt 5:3 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum

Jdt 5:4 quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace

Jdt 5:5 tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo

Jdt 5:6 populus iste ex progenie Chaldeorum est

Jdt 5:7 hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum

Jdt 5:8 deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in multitudine deorum erant

Jdt 5:9 unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus

Jdt 5:10 cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis

Jdt 5:11 cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare

Jdt 5:12 fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent

Jdt 5:13 in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret

Jdt 5:14 egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit

Jdt 5:15 illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt

Jdt 5:16 ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit

Jdt 5:17 et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui

Jdt 5:18 quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium

Jdt 5:19 quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi

Jdt 5:20 denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt

Jdt 5:21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem

Jdt 5:22 nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam

Jdt 5:23 nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum

Jdt 5:24 nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae

Jdt 5:25 si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universae terrae

Jdt 5:26 et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum

Jdt 5:27 quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae

Jdt 5:28 ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur

Jdt 5:29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est et praeter ipsum alius non est


List of Articles
번호 분류 제목
16 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
15 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
14 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
13 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
» Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
11 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
10 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
9 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
8 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
7 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
6 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
5 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
4 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
3 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
2 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
1 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소