Jdt 3:1 tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt
Jdt 3:2 desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini
Jdt 3:3 omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt
Jdt 3:4 sint omnia sub lege tua
Jdt 3:5 nos iam et filii nostri servi tui sumus
Jdt 3:6 veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi
Jdt 3:7 tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
Jdt 3:8 de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum
Jdt 3:9 tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti
Jdt 3:10 excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis
Jdt 3:11 nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt
Jdt 3:12 nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
Jdt 3:13 praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari
Jdt 3:14 pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
Jdt 3:15 accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae