Job's Summary Defense
Job 29:1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
Job 29:2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
Job 29:3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
Job 29:4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
Job 29:5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
Job 29:6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
Job 29:7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
Job 29:8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
Job 29:9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
Job 29:10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
Job 29:11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
Job 29:12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
Job 29:13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
Job 29:14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
Job 29:15 oculus fui caeco et pes claudo
Job 29:16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
Job 29:17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
Job 29:18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
Job 29:19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
Job 29:20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
Job 29:21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
Job 29:22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
Job 29:23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
Job 29:24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
Job 29:25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator