Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Priests and Levites

Neh 12:1 hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra

Neh 12:2 Amaria Melluch Attus

Neh 12:3 Sechenia Reum Meremuth

Neh 12:4 Addo Genthon Abia

Neh 12:5 Miamin Madia Belga

Neh 12:6 Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia

Neh 12:7 Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue

Neh 12:8 porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

Neh 12:9 et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo

Neh 12:10 Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada

Neh 12:11 et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa

Neh 12:12 in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania

Neh 12:13 Ezrae Mosollam Amariae Iohanan

Neh 12:14 Milico Ionathan Sebeniae Ioseph

Neh 12:15 Arem Edna Maraioth Elci

Neh 12:16 Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam

Neh 12:17 Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti

Neh 12:18 Belgae Sammua Semaiae Ionathan

Neh 12:19 Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi

Neh 12:20 Sellaiae Celai Amoc Eber

Neh 12:21 Elciae Asebia Idaiae Nathanahel

Neh 12:22 Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae

Neh 12:23 filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib

Neh 12:24 et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem

Neh 12:25 Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas

Neh 12:26 hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque

Dedication of the Wall

Neh 12:27 in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

Neh 12:28 congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati

Neh 12:29 et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

Neh 12:30 et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum

Neh 12:31 ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii

Neh 12:32 et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda

Neh 12:33 et Azarias Ezras et Mosollam

Neh 12:34 (12:33) Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia

Neh 12:35 (12:34) et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph

Neh 12:36 (12:35) et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

Neh 12:37 (12:36) et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem

Neh 12:38 (12:37) et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

Neh 12:39 (12:38) et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae

Neh 12:40 (12:39) steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum

Neh 12:41 (12:40) et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis

Neh 12:42 (12:41) et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus

Neh 12:43 (12:42) et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul

Service at the Temple

Neh 12:44 (12:43) recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

Neh 12:45 (12:44) et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius

Neh 12:46 (12:45) quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo

Neh 12:47 (12:46) et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron


All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소