Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The People Who Sealed the Covenant

Neh 10:1 signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias

Neh 10:2 Saraias Azarias Hieremias

Neh 10:3 Phessur Amaria Melchia

Neh 10:4 Attus Sebenia Melluc

Neh 10:5 Arem Mermuth Obdias

Neh 10:6 Danihel Genton Baruch

Neh 10:7 Mosollam Abia Miamin

Neh 10:8 Mazia Belga Semaia hii sacerdotes

Neh 10:9 porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel

Neh 10:10 et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan

Neh 10:11 Micha Roob Asebia

Neh 10:12 Zacchur Serebia Sabania

Neh 10:13 Odia Bani Baninu

Neh 10:14 capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani

Neh 10:15 Bonni Azgad Bebai

Neh 10:16 Adonia Beggoai Adin

Neh 10:17 Ater Ezechia Azur

Neh 10:18 Odevia Asum Besai

Neh 10:19 Ares Anathoth Nebai

Neh 10:20 Mecphia Mosollam Azir

Neh 10:21 Mesizabel Sadoc Ieddua

Neh 10:22 Felthia Anan Ania

Neh 10:23 Osee Anania Asub

Neh 10:24 Aloes Phaleam Sobec

Neh 10:25 Reum Asebna Madsia

Neh 10:26 et Haia Hanam Anan

Neh 10:27 Melluc Arem Baana

The Obligations of the Covenant

Neh 10:28 et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum

Neh 10:29 omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius

Neh 10:30 et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris

Neh 10:31 populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus

Neh 10:32 et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri

Neh 10:33 ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri

Neh 10:34 sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi

Neh 10:35 et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini

Neh 10:36 et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri

Neh 10:37 et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

Neh 10:38 erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri

Neh 10:39 ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri


All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소