Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Neh 7:1 postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas

Neh 7:2 praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

Neh 7:3 et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam

Neh 7:4 civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae

Lists of Returned Exiles

Neh 7:5 dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo

Neh 7:6 isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam

Neh 7:7 qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel

Neh 7:8 filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

Neh 7:9 filii Saphatiae trecenti septuaginta duo

Neh 7:10 filii Area sescenti quinquaginta duo

Neh 7:11 filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo

Neh 7:12 filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor

Neh 7:13 filii Zethua octingenti quadraginta quinque

Neh 7:14 filii Zacchai septingenti sexaginta

Neh 7:15 filii Bennui sescenti quadraginta octo

Neh 7:16 filii Bebai sescenti viginti octo

Neh 7:17 filii Azgad duo milia trecenti viginti duo

Neh 7:18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem

Neh 7:19 filii Baggoaim duo milia sexaginta septem

Neh 7:20 filii Adin sescenti quinquaginta quinque

Neh 7:21 filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo

Neh 7:22 filii Asem trecenti viginti octo

Neh 7:23 filii Besai trecenti viginti quattuor

Neh 7:24 filii Areph centum duodecim

Neh 7:25 filii Gabaon nonaginta quinque

Neh 7:26 viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo

Neh 7:27 viri Anathoth centum viginti octo

Neh 7:28 viri Bethamoth quadraginta duo

Neh 7:29 viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres

Neh 7:30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus

Neh 7:31 viri Machmas centum viginti duo

Neh 7:32 viri Bethel et Hai centum viginti tres

Neh 7:33 viri Nebo alterius quinquaginta duo

Neh 7:34 viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

Neh 7:35 filii Arem trecenti viginti

Neh 7:36 filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

Neh 7:37 filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus

Neh 7:38 filii Senaa tria milia nongenti triginta

Neh 7:39 sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres

Neh 7:40 filii Emmer mille quinquaginta duo

Neh 7:41 filii Phassur mille ducenti quadraginta septem

Neh 7:42 filii Arem mille decem et septem Levitae

Neh 7:43 filii Iosue et Cadmihel filiorum

Neh 7:44 Oduia septuaginta quattuor cantores

Neh 7:45 filii Asaph centum quadraginta octo

Neh 7:46 ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo

Neh 7:47 Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth

Neh 7:48 filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon

Neh 7:49 filii Anan filii Geddel filii Gaer

Neh 7:50 filii Raaia filii Rasim filii Necoda

Neh 7:51 filii Gezem filii Aza filii Fasea

Neh 7:52 filii Besai filii Munim filii Nephusim

Neh 7:53 filii Becbuc filii Acupha filii Arur

Neh 7:54 filii Besloth filii Meida filii Arsa

Neh 7:55 filii Bercos filii Sisara filii Thema

Neh 7:56 filii Nesia filii Atipha

Neh 7:57 filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida

Neh 7:58 filii Iahala filii Dercon filii Geddel

Neh 7:59 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon

Neh 7:60 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

Neh 7:61 hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

Neh 7:62 filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo

Neh 7:63 et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

Neh 7:64 hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

Neh 7:65 dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus

Totals of People and Gifts

Neh 7:66 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta

Neh 7:67 absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque

Neh 7:69 cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti

Neh 7:70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta

Neh 7:71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas

Neh 7:72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

Neh 7:73 habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis


All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소