Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Rebuilding the Wall

Neh 3:1 et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel

Neh 3:2 et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri

Neh 3:3 portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus

Neh 3:4 et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii Mesezebel et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana

Neh 3:5 et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui

Neh 3:6 et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes

Neh 3:7 et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen

Neh 3:8 et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateae latioris

Neh 3:9 et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem

Neh 3:10 et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae

Neh 3:11 mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum

Neh 3:12 iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem ipse et filiae eius

Neh 3:13 et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii

Neh 3:14 et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes

Neh 3:15 et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David

Neh 3:16 post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium

Neh 3:17 post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo

Neh 3:18 post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila

Neh 3:19 et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli

Neh 3:20 post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni

Neh 3:21 post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib

Neh 3:22 et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis

Neh 3:23 post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam

Neh 3:24 post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum

Neh 3:25 Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros

Neh 3:26 Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat

Neh 3:27 post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi

Neh 3:28 sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam

Neh 3:29 post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis

Neh 3:30 post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum

Neh 3:31 (3:30) post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli

Neh 3:32 (3:31) et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores


All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소