Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ch 22:1 dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel

David Prepares for Temple Building

1Ch 22:2 et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei

1Ch 22:3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile

1Ch 22:4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David

1Ch 22:5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas

Solomon Charged to Build the Temple

1Ch 22:6 vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel

1Ch 22:7 dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei

1Ch 22:8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me

1Ch 22:9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius

1Ch 22:10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum

1Ch 22:11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te

1Ch 22:12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui

1Ch 22:13 tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas

1Ch 22:14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia

1Ch 22:15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos

1Ch 22:16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum

1Ch 22:17 praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum

1Ch 22:18 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius

1Ch 22:19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini


List of Articles
번호 분류 제목
29 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01
28 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 02
27 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 03
26 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 04
25 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 05
24 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 06
23 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 07
22 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 08
21 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 09
20 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 10
19 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 11
18 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 12
17 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 13
16 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14
15 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 15
14 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 16
13 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 17
12 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 18
11 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 19
10 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 20
9 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 21
» 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 22
7 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 23
6 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 24
5 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 25
4 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26
3 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 27
2 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 28
1 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 29
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소