The Ark Placed in a Tent
1Ch 16:1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo
1Ch 16:2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini
1Ch 16:3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
1Ch 16:4 constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel
1Ch 16:5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret
1Ch 16:6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
1Ch 16:7 in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
David's Song of Thanks
1Ch 16:8 confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
1Ch 16:9 canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
1Ch 16:10 laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
1Ch 16:11 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
1Ch 16:12 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
1Ch 16:13 semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
1Ch 16:14 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
1Ch 16:15 recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
1Ch 16:16 quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
1Ch 16:17 et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
1Ch 16:18 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
1Ch 16:19 cum essent pauci numero parvi et coloni eius
1Ch 16:20 et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
1Ch 16:21 non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
1Ch 16:22 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
1Ch 16:23 canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
1Ch 16:24 narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
1Ch 16:25 quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
1Ch 16:26 omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
1Ch 16:27 confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
1Ch 16:28 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
1Ch 16:29 date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
1Ch 16:30 commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
1Ch 16:31 laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
1Ch 16:32 tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
1Ch 16:33 tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
1Ch 16:34 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
1Ch 16:35 et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
1Ch 16:36 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
Worship Before the Ark
1Ch 16:37 dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas
1Ch 16:38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores
1Ch 16:39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
1Ch 16:40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
1Ch 16:41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius
1Ch 16:42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios
1Ch 16:43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae