Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Ark Brought from Kiriath-Jearim

1Ch 13:1 iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus

1Ch 13:2 et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos

1Ch 13:3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul

1Ch 13:4 et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo

Uzzah and the Ark

1Ch 13:5 congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim

1Ch 13:6 et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius

1Ch 13:7 inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum

1Ch 13:8 porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis

1Ch 13:9 cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam

1Ch 13:10 iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo

1Ch 13:11 contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem

1Ch 13:12 et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei

1Ch 13:13 et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei

1Ch 13:14 mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat


List of Articles
번호 분류 제목
29 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01
28 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 02
27 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 03
26 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 04
25 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 05
24 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 06
23 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 07
22 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 08
21 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 09
20 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 10
19 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 11
18 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 12
» 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 13
16 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14
15 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 15
14 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 16
13 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 17
12 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 18
11 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 19
10 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 20
9 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 21
8 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 22
7 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 23
6 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 24
5 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 25
4 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26
3 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 27
2 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 28
1 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 29
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소