Descendants of Issachar
1Ch 7:1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
1Ch 7:2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti
1Ch 7:3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes
1Ch 7:4 cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios
1Ch 7:5 fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
Descendants of Benjamin
1Ch 7:6 Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
1Ch 7:7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
1Ch 7:8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor
1Ch 7:9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti
1Ch 7:10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
1Ch 7:11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
1Ch 7:12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
Descendants of Naphtali
1Ch 7:13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa
Descendants of Manasseh
1Ch 7:14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad
1Ch 7:15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae
1Ch 7:16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem
1Ch 7:17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse
1Ch 7:18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
1Ch 7:19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
Descendants of Ephraim
1Ch 7:20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad
1Ch 7:21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum
1Ch 7:22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum
1Ch 7:23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset
1Ch 7:24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara
1Ch 7:25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan
1Ch 7:26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
1Ch 7:27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
1Ch 7:28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
1Ch 7:29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
Descendants of Asher
1Ch 7:30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum
1Ch 7:31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith
1Ch 7:32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum
1Ch 7:33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
1Ch 7:34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
1Ch 7:35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal
1Ch 7:36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
1Ch 7:37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
1Ch 7:38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
1Ch 7:39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
1Ch 7:40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia