Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Descendants of Reuben

1Ch 5:1 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum

1Ch 5:2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

1Ch 5:3 filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi

1Ch 5:4 filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius

1Ch 5:5 Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius

1Ch 5:6 Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben

1Ch 5:7 fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam

1Ch 5:8 porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon

1Ch 5:9 contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad

1Ch 5:10 in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad

Descendants of Gad

1Ch 5:11 filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha

1Ch 5:12 Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan

1Ch 5:13 fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem

1Ch 5:14 hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz

1Ch 5:15 fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis

1Ch 5:16 et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos

1Ch 5:17 omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel

1Ch 5:18 filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam

1Ch 5:19 dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab

1Ch 5:20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

1Ch 5:21 ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia

1Ch 5:22 vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem

The Half-Tribe of Manasseh

1Ch 5:23 filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat

1Ch 5:24 et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis

1Ch 5:25 reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis

1Ch 5:26 et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc


List of Articles
번호 분류 제목
29 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01
28 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 02
27 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 03
26 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 04
» 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 05
24 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 06
23 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 07
22 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 08
21 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 09
20 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 10
19 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 11
18 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 12
17 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 13
16 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14
15 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 15
14 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 16
13 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 17
12 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 18
11 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 19
10 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 20
9 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 21
8 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 22
7 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 23
6 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 24
5 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 25
4 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26
3 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 27
2 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 28
1 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 29
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소