Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Isaiah Reassures Hezekiah

2Ki 19:1 quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini

2Ki 19:2 et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos

2Ki 19:3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens

2Ki 19:4 si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

2Ki 19:5 venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam

2Ki 19:6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

2Ki 19:7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua

Sennacherib Defies the Lord

2Ki 19:8 reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis

2Ki 19:9 cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens

2Ki 19:10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum

2Ki 19:11 tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari

2Ki 19:12 numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar

2Ki 19:13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava

Hezekiah's Prayer

2Ki 19:14 itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino

2Ki 19:15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram

2Ki 19:16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem

2Ki 19:17 vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium

2Ki 19:18 et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos

2Ki 19:19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus

Isaiah Prophesies Sennacherib's Fall

2Ki 19:20 misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi

2Ki 19:21 iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem

2Ki 19:22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel

2Ki 19:23 per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius

2Ki 19:24 ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas

2Ki 19:25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae

2Ki 19:26 et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem

2Ki 19:27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra me

2Ki 19:28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti

2Ki 19:29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum

2Ki 19:30 et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum

2Ki 19:31 de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc

2Ki 19:32 quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio

2Ki 19:33 per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus

2Ki 19:34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum

2Ki 19:35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit

2Ki 19:36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve

2Ki 19:37 cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo


List of Articles
번호 분류 제목
25 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01
24 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02
23 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03
22 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04
21 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05
20 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06
19 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07
18 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08
17 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09
16 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10
15 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11
14 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12
13 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13
12 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14
11 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15
10 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16
9 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17
8 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18
» 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19
6 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20
5 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21
4 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22
3 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23
2 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24
1 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소