Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Hezekiah Reigns in Judah

2Ki 18:1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda

2Ki 18:2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae

2Ki 18:3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suus

2Ki 18:4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan

2Ki 18:5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt

2Ki 18:6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi

2Ki 18:7 unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei

2Ki 18:8 ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam

2Ki 18:9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam

2Ki 18:10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria

2Ki 18:11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum

2Ki 18:12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt

Sennacherib Attacks Judah

2Ki 18:13 anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas

2Ki 18:14 tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri

2Ki 18:15 deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis

2Ki 18:16 in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum

2Ki 18:17 misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis

2Ki 18:18 vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis

2Ki 18:19 dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris

2Ki 18:20 forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare

2Ki 18:21 an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se

2Ki 18:22 quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem

2Ki 18:23 nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum

2Ki 18:24 et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites

2Ki 18:25 numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam

2Ki 18:26 dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum

2Ki 18:27 responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum

2Ki 18:28 stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum

2Ki 18:29 haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea

2Ki 18:30 neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum

2Ki 18:31 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris

2Ki 18:32 donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos

2Ki 18:33 numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum

2Ki 18:34 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea

2Ki 18:35 quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea

2Ki 18:36 tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei

2Ki 18:37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis


List of Articles
번호 분류 제목
25 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01
24 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02
23 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03
22 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04
21 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05
20 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06
19 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07
18 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08
17 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09
16 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10
15 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11
14 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12
13 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13
12 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14
11 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15
10 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16
9 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17
» 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18
7 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19
6 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20
5 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21
4 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22
3 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23
2 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24
1 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소