Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Amaziah Reigns in Judah

2Ki 14:1 anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda

2Ki 14:2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem

2Ki 14:3 et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit

2Ki 14:4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis

2Ki 14:5 cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum

2Ki 14:6 filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur

2Ki 14:7 ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem

2Ki 14:8 tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos

2Ki 14:9 remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum

2Ki 14:10 percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum

2Ki 14:11 et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae

2Ki 14:12 percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula sua

2Ki 14:13 Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

2Ki 14:14 tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam

2Ki 14:15 reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

2Ki 14:16 dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo

2Ki 14:17 vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis

2Ki 14:18 reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

2Ki 14:19 factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi

2Ki 14:20 et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David

2Ki 14:21 tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia

2Ki 14:22 ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis

Jeroboam II Reigns in Israel

2Ki 14:23 anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno

2Ki 14:24 et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

2Ki 14:25 ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher

2Ki 14:26 vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israhel

2Ki 14:27 nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas

2Ki 14:28 reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

2Ki 14:29 dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eo


List of Articles
번호 분류 제목
25 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01
24 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02
23 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03
22 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04
21 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05
20 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06
19 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07
18 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08
17 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09
16 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10
15 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11
14 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12
13 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13
» 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14
11 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15
10 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16
9 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17
8 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18
7 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19
6 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20
5 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21
4 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22
3 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23
2 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24
1 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소