Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jehu Anointed King of Israel

2Ki 9:1 Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad

2Ki 9:2 cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum

2Ki 9:3 tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes

2Ki 9:4 abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad

2Ki 9:5 et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps

2Ki 9:6 et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel

2Ki 9:7 et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel

2Ki 9:8 perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel

2Ki 9:9 et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia

2Ki 9:10 Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit

2Ki 9:11 Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit

2Ki 9:12 at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel

2Ki 9:13 festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu

Jehu Assassinates Joram and Ahaziah

2Ki 9:14 coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem Syriae

2Ki 9:15 et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel

2Ki 9:16 et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram

2Ki 9:17 igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia

2Ki 9:18 abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur

2Ki 9:19 misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me

2Ki 9:20 nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur

2Ki 9:21 et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis

2Ki 9:22 cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent

2Ki 9:23 convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia

2Ki 9:24 porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo

2Ki 9:25 dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens

2Ki 9:26 si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini

2Ki 9:27 Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi

2Ki 9:28 et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David

2Ki 9:29 anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam

Jehu Executes Jezebel

2Ki 9:30 venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram

2Ki 9:31 ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum

2Ki 9:32 levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi

2Ki 9:33 at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam

2Ki 9:34 cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est

2Ki 9:35 cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus

2Ki 9:36 reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel

2Ki 9:37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel


List of Articles
번호 분류 제목
25 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01
24 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02
23 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03
22 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04
21 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05
20 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06
19 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07
18 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08
» 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09
16 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10
15 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11
14 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12
13 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13
12 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14
11 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15
10 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16
9 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17
8 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18
7 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19
6 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20
5 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21
4 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22
3 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23
2 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24
1 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소