Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Naaman Healed of Leprosy

2Ki 5:1 Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus

2Ki 5:2 porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman

2Ki 5:3 quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet

2Ki 5:4 ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel

2Ki 5:5 dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum

2Ki 5:6 detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua

2Ki 5:7 cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me

2Ki 5:8 quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel

2Ki 5:9 venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Helisei

2Ki 5:10 misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis

2Ki 5:11 iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me

2Ki 5:12 numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans

2Ki 5:13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis

2Ki 5:14 descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est

Gehazi's Greed and Punishment

2Ki 5:15 reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo

2Ki 5:16 at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit

2Ki 5:17 dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino

2Ki 5:18 hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re

2Ki 5:19 qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae tempore

2Ki 5:20 dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid

2Ki 5:21 et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt omnia

2Ki 5:22 et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices

2Ki 5:23 dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo

2Ki 5:24 cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt

2Ki 5:25 ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam

2Ki 5:26 at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas

2Ki 5:27 sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix


List of Articles
번호 분류 제목
25 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 01
24 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 02
23 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 03
22 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 04
» 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 05
20 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 06
19 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 07
18 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 08
17 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 09
16 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 10
15 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 11
14 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 12
13 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 13
12 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 14
11 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 15
10 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 16
9 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 17
8 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 18
7 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 19
6 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 20
5 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 21
4 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 22
3 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 23
2 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 24
1 2 Kings Latin Vulgata, 2 Kings, Chapter 25
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소