Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Elijah Confronts Ahab

1Ki 18:1 post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae

1Ki 18:2 ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria

1Ki 18:3 vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde

1Ki 18:4 nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua

1Ki 18:5 dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant

1Ki 18:6 diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum

1Ki 18:7 cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias

1Ki 18:8 cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias

1Ki 18:9 et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me

1Ki 18:10 vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris

1Ki 18:11 et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias

1Ki 18:12 cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua

1Ki 18:13 numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua

1Ki 18:14 et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me

1Ki 18:15 dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia hodie apparebo ei

1Ki 18:16 abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliae

1Ki 18:17 et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel

1Ki 18:18 et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim

1Ki 18:19 verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel

The Prophets of Baal Defeated

1Ki 18:20 misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in monte Carmeli

1Ki 18:21 accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum

1Ki 18:22 et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt

1Ki 18:23 dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam

1Ki 18:24 invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio

1Ki 18:25 dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non subponatis

1Ki 18:26 qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant

1Ki 18:27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur

1Ki 18:28 clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine

1Ki 18:29 postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes

1Ki 18:30 dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat

1Ki 18:31 et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum

1Ki 18:32 et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris

1Ki 18:33 et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna

1Ki 18:34 et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio

1Ki 18:35 et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est

1Ki 18:36 cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec

1Ki 18:37 exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum

1Ki 18:38 cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens

1Ki 18:39 quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus

1Ki 18:40 dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi

The Lord Sends Rain

1Ki 18:41 et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multae pluviae est

1Ki 18:42 ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua

1Ki 18:43 et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus

1Ki 18:44 in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia

1Ki 18:45 cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel

1Ki 18:46 et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel


  1. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 01

    Category1 Kings
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 02

    Category1 Kings
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 03

    Category1 Kings
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 04

    Category1 Kings
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 05

    Category1 Kings
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 06

    Category1 Kings
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 07

    Category1 Kings
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 08

    Category1 Kings
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 09

    Category1 Kings
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 10

    Category1 Kings
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 11

    Category1 Kings
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 12

    Category1 Kings
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 13

    Category1 Kings
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 14

    Category1 Kings
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 15

    Category1 Kings
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 16

    Category1 Kings
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 17

    Category1 Kings
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 18

    Category1 Kings
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 19

    Category1 Kings
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 20

    Category1 Kings
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 21

    Category1 Kings
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 22

    Category1 Kings
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소