Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

1Ki 16:1 factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens

1Ki 16:2 pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum

1Ki 16:3 ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath

1Ki 16:4 qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli

1Ki 16:5 reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

1Ki 16:6 dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo

1Ki 16:7 cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum

Elah Reigns in Israel

1Ki 16:8 anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis

1Ki 16:9 et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa

1Ki 16:10 inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo

1Ki 16:11 cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos eius

1Ki 16:12 delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae

1Ki 16:13 propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis

1Ki 16:14 reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

Zimri Reigns in Israel

1Ki 16:15 anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum

1Ki 16:16 cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris

1Ki 16:17 ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa

1Ki 16:18 videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est

1Ki 16:19 in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israhel

1Ki 16:20 reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

Omri Reigns in Israel

1Ki 16:21 tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri

1Ki 16:22 praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri

1Ki 16:23 anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis

1Ki 16:24 emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariae

1Ki 16:25 fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum

1Ki 16:26 ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis

1Ki 16:27 reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

1Ki 16:28 et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo

Ahab Reigns in Israel

1Ki 16:29 Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis

1Ki 16:30 et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum

1Ki 16:31 nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum

1Ki 16:32 et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in Samaria

1Ki 16:33 et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum

1Ki 16:34 in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun


  1. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 01

    Category1 Kings
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 02

    Category1 Kings
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 03

    Category1 Kings
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 04

    Category1 Kings
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 05

    Category1 Kings
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 06

    Category1 Kings
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 07

    Category1 Kings
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 08

    Category1 Kings
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 09

    Category1 Kings
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 10

    Category1 Kings
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 11

    Category1 Kings
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 12

    Category1 Kings
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 13

    Category1 Kings
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 14

    Category1 Kings
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 15

    Category1 Kings
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 16

    Category1 Kings
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 17

    Category1 Kings
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 18

    Category1 Kings
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 19

    Category1 Kings
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 20

    Category1 Kings
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 21

    Category1 Kings
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 22

    Category1 Kings
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소