Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Solomon Builds His Palace

1Ki 7:1 domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit

1Ki 7:2 aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas

1Ki 7:3 et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim

1Ki 7:4 contra se invicem positas

1Ki 7:5 et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia

1Ki 7:6 et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas

1Ki 7:7 porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem

1Ki 7:8 et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum

1Ki 7:9 omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius

1Ki 7:10 fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum

1Ki 7:11 et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro

1Ki 7:12 et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus

The Temple Furnishings

1Ki 7:13 misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro

1Ki 7:14 filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius

1Ki 7:15 et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque

1Ki 7:16 duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum

1Ki 7:17 et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero

1Ki 7:18 et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo

1Ki 7:19 capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum

1Ki 7:20 et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi

1Ki 7:21 et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz

1Ki 7:22 et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum

1Ki 7:23 fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum

1Ki 7:24 et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles

1Ki 7:25 et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant

1Ki 7:26 grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat

1Ki 7:27 et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis

1Ki 7:28 et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas

1Ki 7:29 et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia

1Ki 7:30 et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes

1Ki 7:31 os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia quadrata non rotunda

1Ki 7:32 quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis

1Ki 7:33 tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia

1Ki 7:34 nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant

1Ki 7:35 in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso

1Ki 7:36 scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur

1Ki 7:37 in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili

1Ki 7:38 fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit

1Ki 7:39 et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem

1Ki 7:40 fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini

1Ki 7:41 columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum

1Ki 7:42 et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum

1Ki 7:43 et bases decem et luteres decem super bases

1Ki 7:44 et mare unum et boves duodecim subter mare

1Ki 7:45 et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant

1Ki 7:46 in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan

1Ki 7:47 et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris

1Ki 7:48 fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream

1Ki 7:49 et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos

1Ki 7:50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

1Ki 7:51 et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini


  1. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 01

    Category1 Kings
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 02

    Category1 Kings
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 03

    Category1 Kings
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 04

    Category1 Kings
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 05

    Category1 Kings
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 06

    Category1 Kings
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 07

    Category1 Kings
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 08

    Category1 Kings
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 09

    Category1 Kings
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 10

    Category1 Kings
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 11

    Category1 Kings
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 12

    Category1 Kings
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 13

    Category1 Kings
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 14

    Category1 Kings
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 15

    Category1 Kings
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 16

    Category1 Kings
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 17

    Category1 Kings
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 18

    Category1 Kings
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 19

    Category1 Kings
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 20

    Category1 Kings
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 21

    Category1 Kings
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 22

    Category1 Kings
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소