Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Preparations for Building the Temple

1Ki 5:1 misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore

1Ki 5:2 misit autem et Salomon ad Hiram dicens

1Ki 5:3 tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius

1Ki 5:4 nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus

1Ki 5:5 quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo

1Ki 5:6 praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii

1Ki 5:7 cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum

1Ki 5:8 et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis

1Ki 5:9 servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae

1Ki 5:10 itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius

1Ki 5:11 Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos

1Ki 5:12 dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo

1Ki 5:13 legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum

1Ki 5:14 mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione

1Ki 5:15 fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte

1Ki 5:16 absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus

1Ki 5:17 praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos

1Ki 5:18 quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum


  1. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 01

    Category1 Kings
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 02

    Category1 Kings
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 03

    Category1 Kings
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 04

    Category1 Kings
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 05

    Category1 Kings
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 06

    Category1 Kings
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 07

    Category1 Kings
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 08

    Category1 Kings
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 09

    Category1 Kings
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 10

    Category1 Kings
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 11

    Category1 Kings
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 12

    Category1 Kings
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 13

    Category1 Kings
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 14

    Category1 Kings
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 15

    Category1 Kings
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 16

    Category1 Kings
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 17

    Category1 Kings
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 18

    Category1 Kings
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 19

    Category1 Kings
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 20

    Category1 Kings
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 21

    Category1 Kings
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 22

    Category1 Kings
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소