Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Solomon's Prayer for Wisdom

1Ki 3:1 confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum

1Ki 3:2 et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo

1Ki 3:3 dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama

1Ki 3:4 abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon

1Ki 3:5 apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi

1Ki 3:6 et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie

1Ki 3:7 et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum

1Ki 3:8 et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine

1Ki 3:9 dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum

1Ki 3:10 placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset

1Ki 3:11 et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium

1Ki 3:12 ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit

1Ki 3:13 sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus

1Ki 3:14 si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos

1Ki 3:15 igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis

Solomon's Wisdom

1Ki 3:16 tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo

1Ki 3:17 quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo

1Ki 3:18 tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus

1Ki 3:19 mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum

1Ki 3:20 et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo

1Ki 3:21 cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram

1Ki 3:22 responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege

1Ki 3:23 tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit

1Ki 3:24 dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege

1Ki 3:25 dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri

1Ki 3:26 dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur

1Ki 3:27 respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater eius

1Ki 3:28 audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium


  1. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 01

    Category1 Kings
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 02

    Category1 Kings
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 03

    Category1 Kings
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 04

    Category1 Kings
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 05

    Category1 Kings
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 06

    Category1 Kings
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 07

    Category1 Kings
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 08

    Category1 Kings
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 09

    Category1 Kings
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 10

    Category1 Kings
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 11

    Category1 Kings
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 12

    Category1 Kings
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 13

    Category1 Kings
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 14

    Category1 Kings
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 15

    Category1 Kings
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 16

    Category1 Kings
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 17

    Category1 Kings
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 18

    Category1 Kings
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 19

    Category1 Kings
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 20

    Category1 Kings
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 21

    Category1 Kings
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Kings, Chapter 22

    Category1 Kings
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소