Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Amnon and Tamar

2Sa 13:1 factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David

2Sa 13:2 et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea

2Sa 13:3 erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde

2Sa 13:4 qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo

2Sa 13:5 cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius

2Sa 13:6 accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius

2Sa 13:7 misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum

2Sa 13:8 venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas

2Sa 13:9 tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes

2Sa 13:10 dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave

2Sa 13:11 cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea

2Sa 13:12 quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc

2Sa 13:13 et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi

2Sa 13:14 noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa

2Sa 13:15 et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade

2Sa 13:16 quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam

2Sa 13:17 sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam

2Sa 13:18 quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam

2Sa 13:19 quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans

2Sa 13:20 dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui

2Sa 13:21 cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde

2Sa 13:22 porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam

Absalom Murders Amnon

2Sa 13:23 factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis

2Sa 13:24 venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum

2Sa 13:25 dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei

2Sa 13:26 et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum

2Sa 13:27 coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis

2Sa 13:28 praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes

2Sa 13:29 fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt

2Sa 13:30 cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus

2Sa 13:31 surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua

2Sa 13:32 respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius

2Sa 13:33 nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est

Absalom Flees to Geshur

2Sa 13:34 fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis

2Sa 13:35 dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est

2Sa 13:36 cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis

2Sa 13:37 porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus

2Sa 13:38 Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis

2Sa 13:39 cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu


List of Articles
번호 분류 제목
24 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01
23 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02
22 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03
21 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04
20 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05
19 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06
18 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07
17 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08
16 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09
15 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10
14 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11
13 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12
» 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13
11 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14
10 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15
9 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16
8 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17
7 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18
6 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19
5 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20
4 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21
3 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22
2 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23
1 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소