Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David Defeats Ammon and Syria

2Sa 10:1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo

2Sa 10:2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon

2Sa 10:3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te

2Sa 10:4 tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos

2Sa 10:5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini

2Sa 10:6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum

2Sa 10:7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum

2Sa 10:8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo

2Sa 10:9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum

2Sa 10:10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon

2Sa 10:11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi

2Sa 10:12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo

2Sa 10:13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius

2Sa 10:14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem

2Sa 10:15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter

2Sa 10:16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum

2Sa 10:17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum

2Sa 10:18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est

2Sa 10:19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon


List of Articles
번호 분류 제목
24 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01
23 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02
22 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03
21 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04
20 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05
19 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06
18 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07
17 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08
16 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09
» 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10
14 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11
13 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12
12 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13
11 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14
10 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15
9 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16
8 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17
7 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18
6 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19
5 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20
4 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21
3 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22
2 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23
1 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소