Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Ark Brought to Jerusalem

2Sa 6:1 congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel triginta milia

2Sa 6:2 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam

2Sa 6:3 et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum

2Sa 6:4 cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam

Uzzah and the Ark

2Sa 6:5 David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis

2Sa 6:6 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves

2Sa 6:7 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei

2Sa 6:8 contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc

2Sa 6:9 et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini

2Sa 6:10 et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei

2Sa 6:11 et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius

2Sa 6:12 nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio

2Sa 6:13 cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem

2Sa 6:14 et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo

2Sa 6:15 et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae

David and Michal

2Sa 6:16 cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo

2Sa 6:17 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica

2Sa 6:18 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum

2Sa 6:19 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam

2Sa 6:20 reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris

2Sa 6:21 dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel

2Sa 6:22 et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo

2Sa 6:23 igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae


List of Articles
번호 분류 제목
24 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01
23 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02
22 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03
21 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04
20 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05
» 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06
18 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07
17 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08
16 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09
15 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10
14 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11
13 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12
12 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13
11 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14
10 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15
9 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16
8 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17
7 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18
6 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19
5 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20
4 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21
3 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22
2 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23
1 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소