Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David Anointed King of Israel

2Sa 5:1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus

2Sa 5:2 sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel

2Sa 5:3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel

2Sa 5:4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit

2Sa 5:5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam

2Sa 5:6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc

2Sa 5:7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David

2Sa 5:8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum

2Sa 5:9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus

2Sa 5:10 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo

2Sa 5:11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David

2Sa 5:12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel

2Sa 5:13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae

2Sa 5:14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon

2Sa 5:15 et Ibaar et Helisua et Nepheg

2Sa 5:16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth

David Defeats the Philistines

2Sa 5:17 audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium

2Sa 5:18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim

2Sa 5:19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua

2Sa 5:20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

2Sa 5:21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius

2Sa 5:22 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim

2Sa 5:23 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum

2Sa 5:24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim

2Sa 5:25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer


List of Articles
번호 분류 제목
24 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01
23 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02
22 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03
21 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04
» 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05
19 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06
18 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07
17 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08
16 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09
15 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10
14 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11
13 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12
12 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13
11 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14
10 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15
9 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16
8 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17
7 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18
6 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19
5 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20
4 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21
3 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22
2 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23
1 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소