Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Abner Joins David

2Sa 3:1 facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie

2Sa 3:2 nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide

2Sa 3:3 et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur

2Sa 3:4 quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital

2Sa 3:5 sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron

2Sa 3:6 cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul

2Sa 3:7 fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner

2Sa 3:8 quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie

2Sa 3:9 haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo

2Sa 3:10 ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee

2Sa 3:11 et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum

2Sa 3:12 misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel

2Sa 3:13 qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me

2Sa 3:14 misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim

2Sa 3:15 misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais

2Sa 3:16 sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est

2Sa 3:17 sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos

2Sa 3:18 nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius

2Sa 3:19 locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin

2Sa 3:20 venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium

2Sa 3:21 et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace

2Sa 3:22 statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace

2Sa 3:23 et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace

2Sa 3:24 et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit

2Sa 3:25 ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis

Joab Murders Abner

2Sa 3:26 egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David

2Sa 3:27 cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius

2Sa 3:28 quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner

2Sa 3:29 et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane

2Sa 3:30 igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio

David Mourns Abner

2Sa 3:31 dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum

2Sa 3:32 cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus

2Sa 3:33 plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner

2Sa 3:34 manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum

2Sa 3:35 cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam

2Sa 3:36 omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi

2Sa 3:37 et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner

2Sa 3:38 dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel

2Sa 3:39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam


List of Articles
번호 분류 제목
24 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 01
23 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 02
» 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 03
21 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 04
20 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 05
19 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 06
18 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 07
17 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 08
16 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 09
15 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 10
14 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 11
13 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 12
12 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 13
11 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 14
10 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 15
9 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 16
8 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 17
7 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 18
6 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 19
5 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 20
4 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 21
3 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 22
2 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 23
1 2 Samuel Latin Vulgata, 2 Samuel, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소