Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Cities and Pasturelands Allotted to Levi

Jos 21:1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel

Jos 21:2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta

Jos 21:3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum

Jos 21:4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim

Jos 21:5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem

Jos 21:6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim

Jos 21:7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim

Jos 21:8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes

Jos 21:9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina

Jos 21:10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est

Jos 21:11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum

Jos 21:12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum

Jos 21:13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis

Jos 21:14 et Iether et Isthimon

Jos 21:15 et Helon Dabir

Jos 21:16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus

Jos 21:17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee

Jos 21:18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor

Jos 21:19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis

Jos 21:20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio

Jos 21:21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer

Jos 21:22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor

Jos 21:23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon

Jos 21:24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor

Jos 21:25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae

Jos 21:26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus

Jos 21:27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas

Jos 21:28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth

Jos 21:29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor

Jos 21:30 de tribu autem Aser Masal et Abdon

Jos 21:31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor

Jos 21:32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres

Jos 21:33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis

Jos 21:34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha

Jos 21:35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis

Jos 21:36 de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis

Jos 21:37 (SEE 21:36)

Jos 21:38 (21:37) et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis

Jos 21:39 (SEE 21:38)

Jos 21:40 (21:38) omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim

Jos 21:41 (21:39) itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo

Jos 21:42 (21:40) cum suburbanis suis singulae per familias distributae

Jos 21:43 (21:41) deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea

Jos 21:44 (21:42) dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt

Jos 21:45 (21:43) ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia


List of Articles
번호 분류 제목
24 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 01
23 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 02
22 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 03
21 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 04
20 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 05
19 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 06
18 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 07
17 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 08
16 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 09
15 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 10
14 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 11
13 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 12
12 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 13
11 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 14
10 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 15
9 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16
8 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 17
7 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 18
6 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 19
5 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 20
» Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 21
3 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 22
2 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 23
1 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소