Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Inheritance for Simeon

Jos 19:1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas

Jos 19:2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada

Jos 19:3 et Asersual Bala et Asem

Jos 19:4 et Heltholath Bethul Arma

Jos 19:5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa

Jos 19:6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum

Jos 19:7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum

Jos 19:8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas

Jos 19:9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

The Inheritance for Zebulun

Jos 19:10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith

Jos 19:11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam

Jos 19:12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie

Jos 19:13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa

Jos 19:14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel

Jos 19:15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum

Jos 19:16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum

The Inheritance for Issachar

Jos 19:17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas

Jos 19:18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem

Jos 19:19 et Afaraim Seon et Anaarath

Jos 19:20 et Rabbith et Cesion Abes

Jos 19:21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses

Jos 19:22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum

Jos 19:23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum

The Inheritance for Asher

Jos 19:24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas

Jos 19:25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab

Jos 19:26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath

Jos 19:27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul

Jos 19:28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam

Jos 19:29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

Jos 19:30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum

Jos 19:31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum

The Inheritance for Naphtali

Jos 19:32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas

Jos 19:33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem

Jos 19:34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis

Jos 19:35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth

Jos 19:36 et Edema et Arama Asor

Jos 19:37 et Cedes et Edrai Nasor

Jos 19:38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum

Jos 19:39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum

The Inheritance for Dan

Jos 19:40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima

Jos 19:41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis

Jos 19:42 Selebin et Ahialon et Iethela

Jos 19:43 Helon et Themna et Acron

Jos 19:44 Helthecen et Gebthon et Baalath

Jos 19:45 Iud et Benebarach et Gethremmon

Jos 19:46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen

Jos 19:47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui

Jos 19:48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum

The Inheritance for Joshua

Jos 19:49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui

Jos 19:50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea

Jos 19:51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram


List of Articles
번호 분류 제목
24 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 01
23 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 02
22 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 03
21 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 04
20 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 05
19 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 06
18 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 07
17 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 08
16 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 09
15 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 10
14 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 11
13 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 12
12 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 13
11 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 14
10 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 15
9 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16
8 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 17
7 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 18
» Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 19
5 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 20
4 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 21
3 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 22
2 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 23
1 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소