Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Allotment for Judah

Jos 15:1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

Jos 15:2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

Jos 15:3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

Jos 15:4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

Jos 15:5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium

Jos 15:6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

Jos 15:7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel

Jos 15:8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

Jos 15:9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum

Jos 15:10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

Jos 15:11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur

Jos 15:12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis

Jos 15:13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron

Jos 15:14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach

Jos 15:15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum

Jos 15:16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem

Jos 15:17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem

Jos 15:18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

Jos 15:19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius

Jos 15:20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas

Jos 15:21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur

Jos 15:22 et Cina et Dimona Adeda

Jos 15:23 et Cedes et Asor Iethnan

Jos 15:24 Zif et Thelem Baloth

Jos 15:25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor

Jos 15:26 Aman Same et Molada

Jos 15:27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth

Jos 15:28 et Asersual et Bersabee et Baziothia

Jos 15:29 Bala et Hiim Esem

Jos 15:30 et Heltholad Exiil et Harma

Jos 15:31 Siceleg et Medemena et Sensenna

Jos 15:32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum

Jos 15:33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena

Jos 15:34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim

Jos 15:35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca

Jos 15:36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum

Jos 15:37 Sanan et Adesa et Magdalgad

Jos 15:38 Delean et Mesfa et Iecthel

Jos 15:39 Lachis et Bascath et Aglon

Jos 15:40 Thebbon et Lehemas et Chethlis

Jos 15:41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum

Jos 15:42 Labana et Aether et Asan

Jos 15:43 Ieptha et Esna et Nesib

Jos 15:44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum

Jos 15:45 Accaron cum vicis et villulis suis

Jos 15:46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius

Jos 15:47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius

Jos 15:48 et in monte Samir et Iether et Soccho

Jos 15:49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir

Jos 15:50 Anab et Isthemo et Anim

Jos 15:51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum

Jos 15:52 Arab et Roma et Esaan

Jos 15:53 Ianum et Bethafua et Afeca

Jos 15:54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum

Jos 15:55 Maon et Chermel et Zif et Iotae

Jos 15:56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe

Jos 15:57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum

Jos 15:58 Alul et Bethsur et Gedor

Jos 15:59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum

Jos 15:60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum

Jos 15:61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha

Jos 15:62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum

Jos 15:63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem


List of Articles
번호 분류 제목
24 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 01
23 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 02
22 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 03
21 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 04
20 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 05
19 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 06
18 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 07
17 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 08
16 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 09
15 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 10
14 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 11
13 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 12
12 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 13
11 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 14
» Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 15
9 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16
8 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 17
7 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 18
6 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 19
5 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 20
4 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 21
3 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 22
2 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 23
1 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소