Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Gibeonite Deception


Jos 9:1 quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus


Jos 9:2 congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel uno animo eademque sententia


Jos 9:3 at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi


Jos 9:4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos


Jos 9:5 calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti


Jos 9:6 perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixerunt


Jos 9:7 ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non possimus foedus inire vobiscum


Jos 9:8 at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait estis et unde venistis


Jos 9:9 responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto


Jos 9:10 et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth


Jos 9:11 dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum


Jos 9:12 en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti


Jos 9:13 utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta


Jos 9:14 susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt


Jos 9:15 fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis


Jos 9:16 post dies autem tres initi foederis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent


Jos 9:17 moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim


Jos 9:18 et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne vulgus contra principes


Jos 9:19 qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingere


Jos 9:20 sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus


Jos 9:21 sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus


Jos 9:22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis


Jos 9:23 itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei


Jos 9:24 qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus


Jos 9:25 nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis


Jos 9:26 fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israhel ut non occiderentur


Jos 9:27 decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in praesens tempus in loco quem Dominus elegisset




List of Articles
번호 분류 제목
24 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 01
23 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 02
22 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 03
21 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 04
20 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 05
19 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 06
18 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 07
17 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 08
» Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 09
15 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 10
14 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 11
13 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 12
12 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 13
11 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 14
10 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 15
9 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16
8 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 17
7 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 18
6 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 19
5 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 20
4 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 21
3 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 22
2 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 23
1 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소