Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Israel Defeated at Ai

Jos 7:1 filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel

Jos 7:2 cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi

Jos 7:3 et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos

Jos 7:4 ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes

Jos 7:5 percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est

Jos 7:6 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita sua

Jos 7:7 et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem

Jos 7:8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem

Jos 7:9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

The Sin of Achan

Jos 7:10 dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra

Jos 7:11 peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua

Jos 7:12 nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est

Jos 7:13 surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere

Jos 7:14 accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros

Jos 7:15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israhel

Jos 7:16 surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda

Jos 7:17 quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi

Jos 7:18 cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda

Jos 7:19 et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas

Jos 7:20 responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci

Jos 7:21 vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui

Jos 7:22 misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul

Jos 7:23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israhel proieceruntque ante Dominum

Jos 7:24 tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor

Jos 7:25 ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt

Jos 7:26 congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie


List of Articles
번호 분류 제목
24 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 01
23 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 02
22 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 03
21 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 04
20 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 05
19 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 06
» Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 07
17 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 08
16 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 09
15 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 10
14 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 11
13 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 12
12 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 13
11 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 14
10 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 15
9 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16
8 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 17
7 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 18
6 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 19
5 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 20
4 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 21
3 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 22
2 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 23
1 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소