Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The New Generation Circumcised


Jos 5:1 postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel


Jos 5:2 eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel


Jos 5:3 fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum


Jos 5:4 haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus


Jos 5:5 qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto


Jos 5:6 per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem


Jos 5:7 horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat


Jos 5:8 postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur


Jos 5:9 dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem






First Passover in Canaan





Jos 5:10 manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho


Jos 5:11 et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni


Jos 5:12 defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan




The Commander of the Lord's Army





Jos 5:13 cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum


Jos 5:14 qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio (5:15) cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum


Jos 5:15 (5:16) solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum






List of Articles
번호 분류 제목
24 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 01
23 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 02
22 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 03
21 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 04
» Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 05
19 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 06
18 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 07
17 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 08
16 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 09
15 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 10
14 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 11
13 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 12
12 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 13
11 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 14
10 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 15
9 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 16
8 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 17
7 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 18
6 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 19
5 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 20
4 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 21
3 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 22
2 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 23
1 Joshua Latin Vulgata, Joshua, Chapter 24
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소